- PUBLICUM raro prodeundi mos veter (in)
- in PUBLICUM raro prodeundi mos veterin Oriente Regum, apud Auctores frequens occurrit. Ut de Persarum Regibus nil dicam, apud Indos Rex non nisi quatuor ob causas prodibat, cum bellum urgeret, cum iudicaret, cûm sacrum faceret. cum venaretur; ex quibus tres profert Curtius, l. 8. c. 9. Nec vero id fiebat sine pompa ingenti, de qua, ex Clitarcho et aliis ita Strabo, l. 15. In sollennibus pompis multos elephantes mittit aurô et argntô ornatos et multas quadrigas et boum paria: deinde exercitus ingens sequitur, et ingentes lebetes deaurati, et magni crateres et mensae ex Indico aere. etc. Imo fuêre, qui numquam se conspiciendos praeberent, ut legas apud Herodot. l. 1. c. 99. de Deioce Medorum Rege et apud Diodor. Siculum, l. 3. c. 47. de Regibus Sahaeorum, de quibus sic, Infelix, inquit, horum conditio est, quatenus numquam e regia exirew iliis licet. Sic ontra egerint plebs lapidum iactu, iussu veteris oraeculi, eos obruit. Quae ratio apud Sinas hodieque servatur, nisi quod ab Eunuchis ac domesticis Rex aditur. Pertinebat autem rarum hîc aspecius eo, ut venerationis plus inesset, Tacit. Histor. l. 4. c. 65. ad quae verba optime Gruterus, Discurs. c. 44. Regem omnibus patere potius, quam nemini, melius esse docet: apud Raderum et Freinshemium ad Curt. loc. cit. Certe, dum ultimi ex Merovingis Galliae Regibus, non nisi Kalendis Maii, se populo ostenderunt, crevit Maiorum Donius potentia, ipsis primis Regibus gravis, mox exitialis, ut alibi visum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.